QUAESTIO CCC.

Quaeritur quid vocet potestatem. Solutio. Dicunt quidam, quod Dei ordinationem, ex qua quidem aliis praeesse habent. Alii dicunt, quod ipsas personas in sublimitate constitutas ut reges, et principes, quibus obediendum est in omnibus, quae ad potestatem pertinent. Si autem aliquid percipiunt, quod si contra Deum, non sunt audiendi.