|
Quaeritur an potestas peccandi sit a Deo. Quod sic probatur: Potestas
Pilati, qua potuit crucifigere Salvatorem, erat a Deo, sicut habetur in
Evangelio (Joan. XIX): ergo potestas peccandi est a Deo. Item, contra
Deus ex eo quod est omnipotens non potest peccare: ergo posse peccare
non est posse, nec potentia peccandi est potentia, sed impotentia.
Solutio. Potentia peccandi dicitur quaedam: vis faciendi aliquid, quod
non potest fieri sine peccato, vel quaedam dignitas, ex qua licite
aliquis potest facere id quod non fit sine peccato: ut potestas Pilati
bona quidem fuit, scilicet ex Deo: ex qua habuit potestatem crucifigere
Christum, sicut ex regia potestate potest aliquis exercere tyrannidem,
et sub specie potestatis ordinatae in subditos saevire: non tamen
Christum crucifigere, vel tyrannidem exercere potentia est, sed potius
impotentia, quae saepe potentia peccandi vocatur, quae inest ex defectu,
vel termino boni: quae etiam si in primo homine ante peccatum fuit.
|
|