QUAESTIO CCCII.

Qui diligit proximum, legem implevit, etc. Quaeritur an dilectio proximi, et dilectio Dei sint eadem. Si non sunt eadem, quomodo dilectio proximi est plenitudo legis? quomodo tota lex restauratur in dilectione proximi? quomodo tria praecepta primae tabulae ad Deum pertinentia implentur dilectione proximi? Item, si eadem est haec et illa, cur divisim aliud praeceptum datum est de dilectione Dei, et aliud de dilectione proximi? Solutio. Dilectio nomen est virtutis, et sic potest dici, quod eadem est dilectio, qua diligimus Deum et proximum, et est nomen motus mentis, et sic alia est dilectio Dei, alia proximi, et major est dilectio Dei, et minor dilectio proximi, cum dilectio Dei in dilectione proximi contineatur: qui enim Deum diligit consequens est, ut proximum diligat, et e diverso; ideoque alterum pro utroque mandato ponitur. Est enim dilectio proximi motus mentis in proximum propter Deum: ergo quomodo potest esse dilectio proximi sine dilectione Dei? Est enim dilectio proximi materia quaedam in qua exercetur dilectio Dei, quae amplius latet, cujus effectus in dilectione proximi apparet. Dilectio Dei est motus mentis in Deum propter ipsum.