QUAESTIO CCCIV.

Quaeritur an dilectio proximi possit esse sine dilectione Dei. Quod videtur, quia aliquis potest diligere proximum non propter Deum, sed propter aliquid aliud. Solutio. Non est concedendum, quod aliquis diligat proximum, nisi diligat eum propter Deum: aliter enim diligere non est diligere, sed potius odire; quia qui diligit iniquitatem, odit animam suam (Psal. X); et sic nec alium diligit, qui se odit.