|
Quaeritur item an debeamus diligere mutuo propter vitam aeternam: quod
si conceditur videtur, quod faciamus propter commodum nostrum, et sic
sumus mercenarii. Dicit enim Ambrosius, qui spe et desiderio coelestis
patriae servit, mercenarius est. Solutio. Propter vitam aeternam
diligendus est proximus, nec ideo aliquid praefertur Deo, quia ipse est
vita aeterna: et in ipso non est aliquid extra ipsum praeter ipsum,
ideoque verba praedicta Ambrosii a suo loco extendere non convenit; quia
contra usum Ecclesiae sonare videntur: videtur tamen hoc insinuare, quod
si quis cogitans, vitam aeternam aliquid scorsum praeter Deum esse, bona
faceret, suum attendens commodum tantum, non quia Deus hoc vellet fieri,
mercenarius dicendus esset.
|
|