|
Quaeritur an omnes aequaliter diligendi sint. Solutio. Dicunt quidam,
quod secundum affectum aequaliter omnes diligendi sunt, sed non secundum
effectum, imo alii plus, alii minus, juxta hoc quod scriptum est:
Ordinavit in me charitatem (Cant. II). Aliis videtur quod etiam secundum
affectum alii aliis praeferendi sunt, ut meliores minus bonis, et
parentes alienis. Ordinatur itaque charitas secundum affectum et
effectum: quod pluribus modis fieri potest, quandoque debet esse impar
affectus, quandoque par affectus, et impar effectus, et e converso.
|
|