QUAESTIO CCCVII. |
Quaeritur ubi sit datum praeceptum, vel doctrina qualiter homo seipsum debeat diligere. Solutio. Quando homo docetur qualiter Deus sit diligendus, in hoc ipso docetur qualiter homo seipsum debeat diligere. Quid est enim se diligere, nisi bonum suum amare? sed quod est bonum hominis, nisi Deus? Qui ergo diligit Deum, in hoc ipso diligit seipsum; et in quantum diligit Deum, in tantum diligit seipsum. |