QUAESTIO CCCVIII.

Quaeritur an homo debeat tantum diligere proximum, quantum seipsum. Quia scriptum est: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII). Solutio. Sicut similitudinem notat, non quantitatem, secundum quosdam, cum dicitur: Dilige proximum tuum sicut teipsum, id est ad quod teipsum, id est ad hoc, ut habeat Deum, et quantum potes operam da, ut illa faciat, per quae salvetur. Quae autem in superioribus de charitate jam dicta sunt, non oportet repetere. Non enim omnia ubique vel possunt, vel debent dici.