QUAESTIO XXX.

Si verum est, sicut multi sentiunt, quod non plus valet voluntas cum opere, quam voluntas sine opere, quomodo dicit Apostolus: Desidero videre vos ut aliquem fructum habeam in vobis; cum plus meriti non haberet ex opere, quam habuit ex sola voluntate? Solutio. Nobis autem videtur majus bonum esse opus cum voluntate, quam solam voluntatem sine opere. Sed dicunt illi: Ideo desiderabat venire, ut cum opere cresceret voluntas, et majus fieret meritum. Quid dicent de passione Christi? Nunquid non amplius patiendo meruit, quam prius solo desiderio? Non enim possunt dicere ejus voluntatem in passione augmentatam esse, ut sic cresceret meritum.