QUAESTIO CCCX.

Qui infirmus est, olus manducet. Unusquisque autem in suo sensu abundet. Quaeritur quomodo Apostolus suadeat illum, qui cibos discernit sibi esse derelinquendum, cum malum sit cibos discernere, et hunc mundum, et hunc immundum putare, cum potius a tali errore esset retrahendum, hoc enim ei concedere videtur, cum hoc sit eum in errore fovere. Solutio. Permittit minus malum fieri ut majus malum devitetur: majus enim malum esset contra conscientiam edere, quam cibis quibusdam abstinere, cum ab eis abstinendum esse putet: quisquis enim contra conscientiam facit, peccat.