|
Quaeritur utrum ille, qui sic cibos discernit, peccet. Nonne vivit
secundum doctrinam Apostoli? si et hoc est, quomodo peccat? Solutio. Non
hic docet Apostolus quod tanquam bonum sit agendum, sed quod minus malum
sit, ostendit: minus enim malum est bono zelo errare, quam contra
conscientiam manifeste peccare: quare ne majus peccatum incurrat,
ferendus est potius quam irritandus. Sunt autem quaedam quae etiam in
Novo Testamento prohibentur, ut ne quis sanguine animalium vescatur, vel
suffocatis utatur. A quibusdam etiam abstinemus, quia non est necesse
eis uti, ut a carne equina, non quia aeque bona esset ad vescendum, ut
bovina; sed quia opus non est. A quibusdam abstinemus, quia noxia sunt
ut serpens, bufo et hujusmodi: quae quidem venenosa sunt, ideo vescentes
interimentia.
|
|