|
Quaeritur quomodo cibos discernebant. Nunquid aliquam immunditiam in his
magis quam in illis constituebant, propter quam eis vesci recusarent? Si
hoc est: culpam mediante creatura in Deum refundebant, et sic peccabant
ad mortem. Quod si ad mortem peccabant, qualiter jubet Apostolus eos in
morte tolerari? Solutio. Errabant et peccabant, sed venialiter, non ad
mortem, non enim ideo a cibis quibusdam abstinebant, quod crederent
aliquam immunditiam illis inesse, sed quia sub lege positi abstinere ab
eis consueverant, grave illis consuetudinem deponere.
|
|