QUAESTIO CCCXIII. |
Quaeritur ad quos spectet quod hic dicit Apostolus. Solutio. Ad praelatos videtur pertinere quod dicit, Infirmum autem suscipite [assumite] (Rom. XIV.) Item quaedam videtur dicere in hoc capitulo quae ad infirmos pertinere videntur, ut illud: Qui non manducat, manducantem non spernat, et qui manducat, manducantem non judicet (ibid.): his enim verbis infirmos instruere videtur. |