|
Suo Domino stat, aut cadit. Videtur Apostolus, cum id dicit, omne
judicium de bono nobis auferre: nam, cum ex intentione et sola charitate
homo sit bonus, quae hominis judicio non subjacent, quomodo possumus
aliquem bonum judicare? Solutio. Ecclesia de manifestis tantum judicat,
et non de occultis: non enim judicat quod charitas in aliquo sit, quia
tunc judicaret esse, quod nesciret esse, sed quod signa charitatis, quae
in eo sint, ostendunt in eo esse charitatem. Similiter, cum judicat, vel
condemnat aliquem, non judicat quod criminis, de quo accusatur, reus
sit, sed quod ei signa in accusatione ejus concurrunt, propter quae in
eum justam dat sententiam. Si objiciatur quod testes falsi sint, quibus
convincitur, et accusatio falsa, quia de crimine sibi imposito non
tenetur, dicimus quod accusatio vera et testes veri sunt, etsi criminis
illius reus non sit; quia vera dicitur accusatio, id est
irreprehensibilis, cum fiat ordine judiciario. Similiter dicimus quod
Ecclesia damnat reum, licet crimen in eo non sit super quo accusatur,
quia reum ibi convictum judiciario ordine accipimus.
|
|