QUAESTIO CCCXV.

Dubia in meliorem partem vertenda sunt, ut dicit expositor. Quaeritur ergo quomodo ambigua debemus in meliorem partem vertere: nam cum aeque ambigo de bono, an ipsum sit bonum, sicut de malo, an sit malum, non minus indiscrete agere videor judicando illud esse bonum, quam judicando esse malum; sed cum neutrum sit mihi definitum et certum, neutrum debeo definire: quomodo ergo intelligere debemus quod dicitur, ambigua in meliorem partem vertere? Solutio. Credere, judicare vel vertere, accipitur hic pro optare: hoc enim consulit Apostolus ut cum ambigua fieri videmus, ea bona intentione, et non mala fieri optemus: nam qua intentione fiant, cum id a nobis sciri non possit, non debemus judicare quod scire non possumus.