QUAESTIO CCCXVI.

Item expositor dicit: Qui malum putat malum, fallitur; sed qui malum putat bonum, non fallitur: nonne malum, esse malum est verum? et malum esse bonum, est falsum? Quomodo ergo qui putat id quod verum est fallitur, et qui putat id quod falsum est non fallitur? Solutio. Sine praejudicio melioris sententiae dicimus hoc esse sic intelligendum: Qui malum putat esse malum, fallitur, a cursu suo tardatur, quia eum contemnit et spernit, vel saltem eum minus diligit. Qui autem malum putat bonum, non fallitur, id est in via morum non offenditur, nec tardatur, quia in eo quod credit eum bonum, amplius eum diligit, et sic quodammodo errando proficit. Notandum quod sunt quaedam manifeste bona, quaedam manifeste mala de quibus judicare licet, etsi nesciamus quo animo fiant. Sunt autem et media, quae bona et mala esse possunt, de quibus judicare periculosum est, et a Domino prohibitum: et haec in meliorem partem debemus vertere, ut dicit beatus Hieronymus: Si vides sacerdotem super mulierem manum levantem, dic quod ad benedicendum hoc facit. Quae auctoritas juxta superiorem expositionem intelligenda est. De bonis tamen manifestis raro judicare possumus, cum pene nulla justus facere possit, quae non faciat malus, ut miracula, signa, et hujusmodi. Jejunat, orat, et caetera hujusmodi, quae signa sunt boni. Unusquisque in sensu suo abundet (ibid.), id est permittatur in conscientia sua, si non est ad mortem, ne gravius peccet ab ea revocatus.