|
Nihil commune nisi ei, qui existimat quid commune esse. Videtur
Apostolus innuere quantitatem reatus assignandam esse secundum
quantitatem, et qualitatem conscientiae, ut si quis veniale peccatum
credat mortale, contra conscientiam committens, ad mortem peccet: etiam
stramen levando de terra si levaverit conscientia dictante, id esse
peccatum ad mortem. Et sic videtur hinc posse haberi omne peccatum, quod
contra conscientiam est, esse ad mortem. Nam quicunque contra
conscientiam suam agit, etiam veniale committendo, videtur Deum
contemnere; quia se praeponit Deo. Solutio. In veniali peccato, quod sit
contra conscientiam, alii peccant ad mortem, alii venialiter: nam si
quis contra conscientiam committat sic veniale: quod credat se
aeternaliter puniendum, si illud commiserit, ad mortem peccat, et Deum
contemnit. Si autem ex infirmitate aliqua dictante sibi conscientia,
quod pro eo non est damnandus, quamvis cum illo exierit, venialiter
peccat; nec se Deo praeponit, nec Deum contemnit. Si quis objiciat quod
contra conscientiam peccat, et sic placet peccatum commissum, et sic ad
mortem peccat; quia ad mortem peccat, testante auctoritate: Omnis, cui
placet peccatum, etc. Solutio. Placere, pro in usum ducere accipitur: et
quicunque aliquod veniale in usum ducit, reus est mortis, ut dicit
Augustinus.
|
|