|
Quomodo dicat se Apostolus debitorem esse Graecis, et Barbaris: nonne
gratis praedicavit illis? ergo non ex debito. Solutio. Non dicit, quod
aliquid debeat illis ex merito illorum, sed ex injuncto officio debet
evangelizare illis; et ex sola gratia quantum ad illos praedicavit, hoc
igitur debitum non tollit gratiam, ut alibi dicit. Necessitas mihi
incumbit evangelizare (I Cor. IX). Quae necessitas non tollit
voluntatem, sicut istud debitum non aufert gratiam.
Item videtur, quod in eis erat, unde hoc eis debuit; ex lege naturae,
qua debuit illis, quod vellet sibi fieri. Solutio. Concedimus, naturali
lege tenebatur, ut illos luce veritatis illuminaret, non tamen
simpliciter concedendum est, quod hoc eis deberet.
|
|