|
Bonum est homini non manducare carnem, et non bibere vinum, etc.
Hieronymus contra Jovinianum hoc argumento utitur: Bonum est non bibere
vinum, ergo malum est bibere: quod si malum est bibere vinum, peccat
omnis, qui bibit vinum, et falsa videtur Apostoli sententia: Scio, et
confido in Domino Jesu, quia nihil est commune per ipsum (Rom. XIV).
Solutio. Bibere vinum secundum Hieronymum dicitur malum per occasionem,
quia ex vini potatione facile nascitur luxuria: et est sensus
argumentationis: si ex abstinentia vini malum vitatur, ex potatione vini
facile occasio mali sumitur. Dicit ergo Apostolus: Bonum est homini non
manducare, etc., id est, per abstinentiam carnium, vel vini, vel
cujuslibet alterius cibi vitare ne proximus offendatur, bonum est. Item
potuisset dixisse Apostolus de faba, et pisis, et similibus.
|
|