|
Omne, quod ex fide non est, peccatum est. Quaeritur quomodo fides hic
accipiatur, an pro judicio conscientiae, an pro fide catholica. Ideo
considerandae sunt quaestiones secundum utramque sententiam. Omne
igitur, quod fit contra fidem, id est judicium conscientiae, peccatum
est. Judicium conscientiae est, quo credimus aliquid faciendum propter
Deum, contra quod non est faciendum, ut si quis etiam credat hominem
interficiendum si possit: et si non fecerit, peccat etiam ad mortem, ut
dicunt quidam. Aliis autem videtur non esse ad mortem, nisi ipse, qui
hoc credit propter Deum faciendum esse, mortaliter se peccare putat, et
non faciat.
|
|