QUAESTIO CCCXXI.

Quaeritur igitur, cum iste hac intentione hominem justum occidat, cum hoc facere debeat, an hoc agendo mereatur? Quisquis enim pro Deo agit, quod pro Deo agendum putat, meretur, sed iste pro Deo agit, quod pro Deo agendum credit: ergo ex hoc meretur. Quod autem hoc agere debeat, inde constat; quia si dimittit, mortaliter peccat. Solutio. Aliqui verisimiliter dicunt, quod hic se in arctum misit et ita sive procedat, sive recedat, labitur: ut si quis ante se ignem videat, retro praecipitium aquae sentiat, utrobique periculum incurrat. Aliis autem videtur, quod ibi duo sunt, error et zelus: quod autem erroris est, malum est; quod vero zeli, bonum est, et meritum habet. Est enim voluntas bona, id vero in quo exercetur, malum; in hoc itaque peccat, in illo meretur.