|
Nunc autem aliam partem quaestionis prosequamur secundum quod fides pro
fide catholica accipitur. Dicens itaque Apostolus: Omne, quod ex fide
non est, peccatum est (Act. X), videtur sentire, quod nullus non habens
fidem aliquid faciat, quod sibi prosit: quod videtur non esse verum, cum
Cornelius nondum habens fidem orans exauditus sit, et alibi scriptum
sit: Qui fideliter rem Babylonis administrant, merebuntur quandoque a
Babylone liberari. Solutio. Apostolus id intendit dicere quod nulli
fidem non habenti prosit aliquid ad vitam aeternam consequendam, nisi ad
fidem accedat: imo secundum quosdam omnia tali etiam bona obsunt; quia
malis admista bona nocere solent, et tanto magis offendit quis, quanto
magis abutitur virtutibus. Unde Augustinus: Meliora minima bona sunt,
quam maxima, cum admiscentur malis.
|
|