|
Quaeritur hic, cum omne quod ex fide non est peccatum sit, an Judaeus
peccet Christum esse Deum dicendo, cum coactus hoc dicat: hoc enim
dicendo videtur mentiri, cum contra conscientiam loquatur; unde ad
mortem peccare videtur id dicendo. Solutio. Non bene sonare videtur
auribus fidelium, quod Judaeus dicendo Christum esse Deum ad mortem
peccet; nec nos hoc dicimus, licet id quidam asserere videantur; quia
mentiri est fari quod conscientiae judicium dictare debet non esse
dicendum. Vel mentiri est proprie dicere falsum cum intentione fallendi:
unde ubi non est falsum, nec mendacium, potest tamen aliquis esse reus
mendacii etiam verum dicendo. Nulla virtus vera est, nisi quae formatur
agnitione aeternae veritatis; nec etiam in optimis moribus, ut in
philosophis apparet, qui optimis moribus viguerunt, tamen falsa virtute
nituerunt, quia aeternae veritatis caruerunt cognitione.
|
|