|
Etenim Christus non sibi placuit. (Rom. XV.) Quaeritur quomodo hoc sit
intelligendum. Nonne una est voluntas Patris et ipsius Filii? quomodo
ergo potuit placere Patri, et non sibi? Quod autem Patri in omnibus
placuit, nemo est qui ambigat. Solutio. Non sibi placuit secundum carnis
infirmitatem, cujus afflictionem non respuit, juxta quod alibi dicit:
Non veni facere voluntatem meam (Joan. VI), id est, non venit implere
affectum illum quem habuit a natura carnis, sed illum subjiciebat
imperio rationis, quae ratio in omnibus divinae voluntati obediebat.
|
|