QUAESTIO CCCXXVI. |
Gentes autem super misericordia, etc. Deus quodammodo se promissione Judaeis alligavit; ad gentes vero sola misericordia transivit: utrumque tamen ex gratia fecit, et quod se illis promisit, et quod ad istos transivit. Dicitur tamen propter promissa Judaeis veritas; gentibus vero misericordia, quia sola gratia et non promissione Dei facta ad illas venit, et eas assumpsit. |