|
Sed nonne promissio facta est gentibus, cum Dominus dicat in Osee:
Vocabo plebem meam non plebem meam (Osee II). Item Isaias: Laetamini
gentes cum plebe ejus (Rom. XV). Item: Laetare sterilis, quae non paris
(Gal. IV), etc. Solutio. Promissio non est facta gentibus, ita quod ad
illas sit directa promissio non enim aliqua scripta eis data sunt de
ipsa promissione. Vel non est eis facta promissio, quod Christus ad eas
veniret, et in propria persona praedicaret: solum enim ad Judaeos venit,
et eis praedicavit. Unde Apostolus dicit eum ministrum fuisse
circumcisionis.
|
|