QUAESTIO XXXII.

Item quando dicitur: Justus ex fide vivit (Hebr. X), quaeritur cur efficacia justitiae fidei, et non charitati attribuitur; cum fides sit alicubi ubi nulla justitia; charitas nusquam sine justitia. Ad hoc respondent aliqui dicentes. Charitas et justitia idem sunt, et ideo neutrum causa alterius. Vel aliter: licet charitas causa sit justitiae, tamen convenienter fides, quae est charitatis causa, dicitur esse causa justitiae; quia quidquid est causa causae, causa est et effectus. Et est sciendum, quod aliud est credere Deum esse, quae est fides cognitionis; aliud est credere Deo, quae dicitur fides consensus; aliud credere in Deo, quae dicitur fides fiduciae; aliud credere in Deum, quod est per fidem, et dilectionem in Deum tendere. Item aliud est, quod creditur; aliud, quo creditur; utrumque nomine fidei saepe designatur. Item illud, quo creditur quandoque charitate informatur, et tunc tantum secundum quosdam dicitur virtus; quando autem sine charitate est, informis est qualitas; nec est virtus, nec justificat. Aliis videtur, quod ubicunque est fides, etiam cognitionis, quantum in se est semper justificat: ejus tamen effectus quandoque ex abundantia mali impeditur. Fides est virtus, qua creduntur quae non videntur: vel certitudo rerum invisibilium ad religionem pertinentium supra opinionem, et intra scientiam. Charitas justificat, et fides, et gratia, et Deus: ergo quatuor justificant. Solutio. Non ideo verum est, quod quatuor, quia hoc esset seorsum: in fide enim et per fidem charitas justificat, et in charitate, gratia, et per gratiam Deus.