QUAESTIO CCCXXIX. |
Quaeritur etiam qualis ista prophetia fuit, cum Isaias post mortem Jesse esse incoeperit? Nunquid enim prophetia futuro pro praeterito utitur, sicut e converso saepe? Solutio. Haec prophetia est de futuro, et est sensus: Erit radix Jesse, etc., id est Jesse dicetur radix, et ex ea radice erit qui exsurget, scilicet Christus. |