QUAESTIO CCCXXX.

Proficiscar per vos in Hispaniam, etc. Quaeritur an mentiebatur Apostolus, cum diceret per Roman se iturum in Hispaniam, et constet, quod tunc cum hoc diceret, illud non fecerit. Neque enim tunc Romam venit. In Hispaniam forsitan, ut putat Hieronymus, navibus transvectus est: unde dicitur, Mare depraedabitur: quod pro solo Paulo dictum fuisse Hieronymus commemorat: nam Hispanos mari circumdatos diabolo depraedatus est, ad Christum convertendo. Solutio. Mentiri est, ut dicit Gregorius, falsum dicere intentione fallendi: quod quia Paulus non fecit, nec eum mentitum fuisse dicimus. Hoc enim dixit, quia se proficisci posse sperabat: verba tamen, quae dicebat, falsum significabant; non tamen secundum intentionem mentitus est: sic enim facere disposuerat, quia ita in re fore credebat.