|
Secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti, etc. (Rom.
XVI.) Quaeritur quomodo vocet tempora aeterna dicens, temporibus
aeternis. Solutio. Tempora aeterna vocat omne id quod praecessit
creationem mundi a creatione angelorum, ut volunt quidam. In quibus
temporibus erat successio, non tamen decessio. Ideo miro modo erat
quaedam immutabilitas ibi, et sic quaedam aeternitas; et quaedam
mutabilitas, et sic quaedam temporalitas. Omnes tamen fere dicunt
angelos non creatos ante mundi creationem. Ideo forsitan tempora aeterna
vocat, ac si diceret quod mysterium fuit tacitum, et absconditum ab
origine mundi.
|
|