|
Quomodo pluraliter dicat, invisibilia Dei, cum Deus sit simplex, et
unus, nec aliquid sit in Deo, quod non sit Deus, nec aliquid dicatur hic
invisibile Dei, quod non sit Deus? Solutio. Quod unum est et simplex in
natura, non ut unum et simplex venit in nostram notitiam, sed ut multa:
et hoc raro deprehenditur, cur scilicet ita veniat, quia oculus interior
nondum valet ad illam simplicitatem, et ineffabilem unitatem attingere,
quae est Deus, ut eum, sicut est, intelligat. Unde cum intelligit Deum
bonum, sapientem, omnipotentem, et hujusmodi, quasi plura venit in
mentem, quod unum est in natura. Ex quo altior oritur quaestio: utrum ea
quae sicut plura a ratione hominis intelliguntur, in seipsis, sive in
Deo aliqua discernantur differentia. Non substantialiter, vel
personaliter inter se differunt: veluti rationes rerum aeternae, quae in
mente Dei fuerunt, constat quod aliquo modo differunt, quo tamen modo
non est certum.
|
|