|
Item quia dicitur: Sempiterna quoque virtus ejus, et divinitas, potest
quaeri: Haec duo, virtus Dei et divinitas, cum sint invisibilia, quomodo
discernantur ab invisibilibus? Non enim congrue dici potest, animalia
vivunt, et homines, et equi, cum homines et equi sint animalia. Solutio.
Nomina, quae de Deo dicuntur, quaedam significant quid non sit Deus, ut
immortalis et immensus, aeternus et infinitus. Quaedam notant quid sit
in Deo, ut sapiens, bonus: quaedam insinuant sua praedicatione quid sit
Deus, ut bonitas et sapientia. Ne quis ergo existimaret illa tantum a
creatura Dei intellectu conspici: quae indicant quid non sit Deus, ut
immensus: subjunxit sempiterna quoque virtus, etc. Aliter secundum
alios: per invisibilia intelligitur Pater: per virtutem Filius: per
divinitatem Spiritus sanctus. Secundum hoc videtur quod philosophi
summae Trinitatis per ea, quae facta sunt, habuerunt notitiam. Sed
Augustinus super Exodum dicit, quod philosophi ad notitiam tertiae
personae non pervenerunt, sed tantum [p][e][r][igv] [t][o][uti]
[a][g][aac][th][o][u], id est Patre, et [p][e][r][igv] [n][oac][o][n],
id est, de Filio philosophati sunt. Ad hoc dicunt quidam quod illam
distinctionem, quam fides catholica confitetur summae Trinitatis, non
habuerunt, nec habere potuerunt, nisi per revelationem. Quatuor enim
modis cognoscitur Deus, duobus modis interius, scilicet per naturalem
rationem: quam notat Apostolus secundum quosdam, dicens: Quod notum est
Dei, manifestum est in illis (Rom. I), et per divinam inspirationem,
quam ibi notat Apostolus: Deus enim illis manifestavit (ibid.). Duobus
modis exterius per facturam quemadmodum insinuat Apostolus, dicens:
Invisibilia Dei (ibid.), et per Scripturam, qui modus satis patet.
Voluit itaque Deus in quibusdam latere, ut fides haberet meritum, et in
quibusdam apparere, ut infidelitas non haberet excusationem. Nota, in
magnitudine universitatis notatur divina potentia, in pulchritudine
sapientia, in utilitate bonitas, unde constat, quod non solum in
universis, sed in singulis relucet quaedam imago et vestigium
Trinitatis. Nihilominus caute inspiciendum est, quando similitudines
inducuntur, vel ad identitatem essentiae demonstrandam, vel personalem
distinctionem insinuandam, vel ut ostendatur quod incarnatio ad solum
Filium pertinet, quamvis ipsa sit opus Trinitatis.
|
|