QUAESTIO XXXVIII.

Quaeritur de eo quod dicit Apostolus de philosophis, quod essent inexcusabiles: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt (ibid.). Nam videntur excusationem habuisse: non enim tanta collata est eis gratia, ex qua Deum glorificare potuerunt. Nunquid enim Deum glorificare potuerunt sine charitate? Nunquid potest quis charitatem habere sine fide? Nunquid ex illo gradu cognitionis, quem habuerunt diligere potuerunt? Solutio. Ideo inexcusabiles fuerunt, quia non fecerunt quantum potuerunt.