|
Quomodo ipsa incarnatio facta sit? Solutio. Ipsum Dei Verbum dico carnem
factum, id est hominem: non tamen mutatum, vel conversum in hominem vel
carnem, sed carne (ut mortalibus appareret) indutum; sic enim illa unio
facta est, quod nec divina natura mutata est in humanam, nec humana in
divinam: nec nova natura, vel nova persona facta est ex duabus naturis,
sed ineffabiliter unitae duae naturae sunt in Christo: ut assumens totum
quod habuit per naturam, conferret assumpto per gratiam, et totum, quod
erat assumpti per naturam fieret assumentis per dignationem; unde totum
dicitur. Deus, totum homo, et vicissim homo Deus, et Deus homo, quod in
substantiis hominis non contingit.
|
|