QUAESTIO XXXIX.

Item quaeritur, si fecissent quantum potuissent, an digni essent salute, si exissent ab hac vita in tali statu. Nam quis dignus salute sine fide, vel quis cum charitate perire potest? M. P. Abelardus ait, quod erant digni salute, id est ut daretur eis unde salvarentur; quia si fecissent quantum possent, nunquam permitteret eos Deus transire sine fide. Alii dicunt quod ideo inexcusabiles, quia ex illo gradu cognitionis potuerunt diligere: et statim ex hoc statu fides daretur eis. Sed secundum hoc fides ex charitate, non charitas ex fide. Tertii vero sentiunt, quod nullo gradu cognitionis diligere potuerunt? si tamen fecissent quod possent, statim daretur eis fides, ex qua Deum diligerent, et sic glorificarent. Quibus objicitur: Nunquid fidem mereri potuerunt? Forsitan dicent: Quod, tametsi fidem non possent mereri, tamen ex eo, quod habebant, idonei et apti ad fidem suscipiendam potuerunt fieri. Sed quomodo sciunt, quod ex hoc idonei fierent; vel si idonei, quomodo sciunt, quod fides daretur eis? Nonne Tyrii et Sidones idonei fuerunt? non tamen facta est praedicatio. Solutio. Nos autem credimus, quod Deum glorificare potuerunt ex parte, etsi nondum perfecte, si enim Deo attribuerent quod acceperant, et ejus gloriam et non suam quaererent, Deum secundum aliquid glorificarent: in quo Deum diligerent, etsi non perfecte possent.

Objicitur. Ex illa cognitione, quam habebant, poterant saltem ex parte Deum diligere: ergo ex charitate hoc poterant, quam habebant, vel quam non habebant; sed non ex ea, quam non habebant: ergo ex ea, quam habebant, et sic habebant dilectionem Dei, et sic digni salute. Solutio. Concedendum est quod Deum diligere poterant ex charitate, quam habebant; non tamen simpliciter dicendum est quod Dei habuerunt dilectionem: sicut iste infirmus et debilis portat lapidem ex fortitudine, quam habet; nec tamen dicendum est simpliciter hunc esse fortem, vel habere fortitudinem. Non enim concedimus quod illi, qui in mortali peccato sunt, nullum bonum opus possunt facere, ut quidam sentiunt, sed multa faciunt bona, licet ad salutem insufficientia propter majus malum quod habent.