|
Item si ratio naturalis tantum valet, ut ad hunc gradum cognitionis
sufficiat, quaeritur in quo fuit efficacior ante peccatum quam modo; vel
quomodo nunc infirmior quam tunc? Sicut enim tunc cognovit, quod Deus
est, et unus est, et trinus; ita et nunc. Et sicut modo incarnationis
mysterium non potest comprehendere sine adjutorio gratiae, ita nec tunc
quod mysterium absconditum est in Deo, qui fecit omnia, ut dicit
Apostolus, quasi nil inservit creaturis, ex quo hoc cognosci posset.
Solutio. Ratio ante peccatum facilius et perfectius comprehendit, quod
modo cum magna difficultate, et minus perfecte, et a longe speculatur:
multa etiam novisset tunc quae modo non cognoscit. Objicitur iis qui
dicunt quod ratio naturalis aliquid possit per se: Nonne oculus exterior
nil videre potest sine illustratione lucis supervenientis sibi, vel
radii solis, vel alterius [.....] a oculus interior nil potest per se
sine illustratione lucis, quae illuminat omnem hominem in hunc mundum
venientem. Ratio ergo naturalis sine gratia quid potest, cum talis lux
sit ex gratia? Ad quod respondent quidam sic: In prima creatione est
exposita, et proposita interiori oculo illustratio summae lucis: quo ad
usque et ad quem finem per se ex tali expositione, et propositione sine
aliqua gratia superveniente pervenire valeret: quae illustratio non fuit
de substantia rationis, nec de ejus natura, sed de dono ejus gratuito.
Tamen potest dici quod naturaliter videt; quia, cum natura data est
aptitudo et idoneitas videndi exposita illa luce: de qua sermo
praecessit. Itaque sine omnimoda gratia nil potest videre oculus mentis:
potest tamen bene sine gratia superveniente alia ab illa, quae collata
est cum natura, quae superveniens gratia maxime solet dici gratia.
|
|