QUAESTIO XLIII.

Tradidit illos Deus in desideria cordis sui, et in passiones ignominiae, et in sensum reprobum. Ex his auctoritatibus, et multis aliis, ut est illud: Dedit illis spiritum compunctionis, ut videntes non videant, et audientes non audiant. (Rom. XI). Et illud: Induratum est cor Pharaonis (Exod. VII) Et illud: Quem vult indurat, cujus vult miseretur (Rom. IX). Ex his et aliis quampluribus quaedam mala videntur fieri Dei operatione. Augustinus etiam multa coacervat in unum ad hujusmodi rei probationem. Postmodum infert. Ex quibus manifestum est Deum operari in cordibus hominum, in bonis inclinando ad bona pro misericordia, vel in malis inclinando ad mala judicio suo quandoque occulto, quandoque manifesto, semper autem justo. Item: Nonne justum est, ut qui in sordibus est, sordescat adhuc? (Apoc. XXII.) A quo est hoc justum? nonne a Deo, a quo omne justum? Itaque Deus videtur operari hoc. Item peccatum illud, quod est poena praecedentis peccati a quo est? omne justum est a Deo, et illud peccatum est poena justa. Itaque videtur originem habere a Deo. Solutio Ad hoc quidem respondent dicentes omne peccatum esse a Deo, non solum quod est poena alterius, sed etiam quod est tantum culpa, concedentes furtum, latrocinium, adulterium esse a Deo, juxta illud prophetae: Non est malum in civitate, quod non faciat Deus (Amos. III). Quia etiam ratione tali conantur idem probare. Omnis essentia est a Deo, sed voluntas mala et actio mala peccatum sunt, et essentiam habent: unde colligitur quod peccatum sit a Deo secundum horum opinionem. Quibus sic objicitur. Facere peccatum quid est, nisi peccare? Quid est facere adulterium, nisi facere adulterari? facere furtum, nisi furari? Unde si conceditur, quod faciat peccatum, sequitur quod Deus peccet. furetur, adulteretur, occidat: quod non solum nefas est dicere, sed etiam cogitare. Illud quod objicitur de voluntate mala et actione non bona, quod aliquid sunt, et sic a Deo. Sic solvitur. Peccatorum aliud est secundum se, aliud secundum aliud. Peccatum secundum se, est quaedam inordinatio, ut privatio justitiae; et ipsa nihil est nisi absentia justitiae, unde non est a Deo, cum nihil sit. Non enim Deus est auctor ejus, quod nihil est. Voluntas mala, et actio non bona peccatum est secundum aliud, scilicet secundum inordinationem, et haec aliquid sunt, et peccata dicuntur non ex eo quod habent, sed ex eo quod non habent: ideo enim peccata sunt, quia non habent ordinem vel modum. Illud prophetae, scilicet quod dicit: Non est malum in civitate, quod non faciat Deus, de malo adversitatis, num de malo perversitatis intelligitur. Vel forsitan nec etiam cogimur de malo adversitatis hoc intelligere, si diligentius inspexerimus hujus Scripturae circumstantiam. Sic enim habetur in propheta: Non est malum in civitate, quod non notum faciat Dominus servis suis prophetis. Item objiciunt de potestate peccandi, quia a Deo est: et ipsa peccatum est, et sic peccatum est a Deo ut videtur. Solutio Nihil est hoc, quia potestas peccandi nec peccatum est, nec sufficiens causa peccandi sine voluntate.