|
Rursus sic quaeritur. An omnis voluntas sit a Deo, cum nil sit, quod non
habeat esse a Deo? Solutio. Non est concedendum, quod omnis voluntas sit
a Deo, cum nil sit, quod non habeat esse a Deo: hoc enim esset tam bona
quam mala. Idem de actione intelligitur. Cum enim dicitur actio mala vel
voluntas, magis redundat locutio in qualitatem, quam in essentiam.
Quare etsi habeat id unde esse dicitur a Deo, cum tamen ejus qualitas
non sit ex eo, non est dicendum malam actionem vel voluntatem esse ex
Deo. Nota quod inordinatio dicitur esse qualitas malae actionis, propter
modum responsionis similem; vel qualitas large accipitur pro eo quod
assignatur quale aliquid sit, vel quale non sit. Item haec propositio:
Essentia hujus actionis est a Deo, dupliciter intelligitur: vel quod
ipsa sit a Deo, vel id, unde habet esse sit a Deo. Alii vero dicunt non
omne peccatum esse, a Deo; sed secundum illud solum, quod est poena
alterius, fit operatione Dei; dicentes: Si ad solam permissionem
referatur quod dicitur, Tradidit illos Deus in reprobum sensum,
generaliter de omni posset hoc dici peccato quod Deus operatur illud;
sed nunquam dicitur Deus tradere aliquem in aliquod peccatum, nisi
illud, quod est poena peccati. Item, si ad gratiae subtractionem
referatur, ex hoc patet quod Deus illud operetur, cum gratiam subtrahat.
Item cum necessario illud sequatur ex gratiae subtractione, quis est
causa illius nisi subtractor? ut si domus haberet aliquod fulcimentum
sine quo stare non posset, si quis fulcimentum auferret, quis fieret
causa ruinae, nisi ille qui sustulit fulcimentum? Vel si aliqui essent
in navicula in mari, si quis eam submergeret, cum sine ea homines vivere
non possent, quis est causa mortis nisi submersor? His itaque
similitudinibus conantur asserere quod Deus operatur quaedam peccata, si
non omnia. Sed non videtur esse simile inter domum, quae nil potest
mereri, et hominem, cujus culpa offertur id sine quo stare nequit. Sed
similitudo convenientior esset ubi si domus casura esset, et si quis
manum supponeret, et eam ne caderet sustineret, si post modum ratione
exigente, manum retraheret, non quidem esset causa quare domus rueret,
sed quare non prius cecidit causa fuit. Sicut si quis nudus esset, et
alter ei vestes daret, et ille vestitus deinde offenderet eum cujus
vestibus est indutus ita ut vestes rationabiliter tolleret, et sic nudus
moreretur, quis causa mortis? nonne ipse qui nudus moritur? Et si quis,
causa exigente, alicui doctrinam subtrahat, cui prius exhibuit, hoc
facit non aliquid operando, sed potius non operando quod operabatur. Sic
quoque dicimus quod Deus subtrahendo gratiam, culpa nostra exigente, nec
ipse causa est quare subtrahatur gratia secundum nos: nec hoc fecit
aliquid operando, sed non operando quod prius operabatur. Sic itaque
nulla ratione concedendum est quod operatione Dei fiat peccatum, sive
sit poena peccati, sive non; hoc ergo, quod dicit Augustinus, Deum
operari in cordibus hominum, vel inclinando ad bonum, vel ad malum,
operari dicitur vel similitudine dictionis hujus verbi subtrahere, quod
construitur cum accusativo, quasi significaret aliquid agere; vel, quod
melius est, operari accipitur pro operari, vel non operari, ut ibi: Quod
enim operor non intelligo (Infra, c. 7). Aliter enim si sic non
acciperetur, facere malum, et non facere bonum, non essent partes
operari. Et illud: Reddet unicuique secundum opera sua, scilicet pro eis
quae fecit, et pro eis quae non fecit, cum ea facere debuerit. Illud
autem quod dicitur: Qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. 22,
infra, c. 2), sic intelligitur: justitia non est ex qualitate
sordidationis, sed ex judicio Dei, quo illud fit. Unde, si dicatur
justum, non justitia quae in ipso est, sed in regula Dei, non quod ipsum
sordescere sit a Deo, vel quod Deus faciat illud. Similiter de quolibet
peccato quod est poena peccati praecedentis. Quod enim talis poena
dicitur justa, hoc non est ex qualitate sui, sed judicio Dei.
|
|