QUAESTIO XLV.

Utrum poena ipsa, quae etiam culpa est, sit a Deo. Quod videtur, quia omne justum est a Deo, et omnis poena talis est justa. Itaque videtur quod talis poena sit a Deo. Solutio. Non oportet hoc dicere: cum ex qualitate sui non habeat ut sit justa, sed ex lege Dei, ut jam dictum est: Scriptum enim est: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione viventium (Sap. I). Vel, etiamsi concedatur quod poena sit a Deo, non tamen culpa, licet idem sit poena et culpa. Non enim a Deo habet quod culpa est, etsi aliquo modo habeat a Deo quod sit poena. Cum enim poena aliquid sit in se, propter tria dicitur esse a Deo, scilicet propter materiam ejus, quam Deus facit, ut materiam ignis; et propter naturam, scilicet quod res talis non potest esse in re tali quin patiatur: quae natura est a Deo, et propter judicium Dei, quo talis poena tali culpae infligitur. Non tamen Deum esse causam illius poenae dicimus; hoc enim esset dicere quod Deus fecisset culpam illius poenae, quia non est causa corruptionis; quae si non esset, non pateretur quidquam qui punitur. Itaque hujusmodi poena, quae aliquid est, propter tria dicitur a Deo esse. Propter materiam, et naturam et judicium. Secundum vero duo, scilicet culpam et corruptionem, non est a Deo. Illa autem poena quae peccatum est, propter duo dici potest quod sit a Deo, scilicet propter judicium Dei, et propter naturam, quae est quod nemo potest sic peccare, quin ipso puniatur. Culpa vero et corruptio nullo modo est a Deo. Non est ergo dicendum quod operatione Dei vel impulsu aliquis in peccatum praecipitetur; nec in illud etiam quod est poena; sed Scripturae quae videntur hoc sentire, vel ad permissionem, vel ad gratiae subtractionem referendae sunt. Quidam etiam referunt eas ad viae apertionem, quia nequitia intus concepta nequit exire, nisi ei via aperiatur, ut Nabuchodonosor prius malitiam intus conceperat, et Deus exponendo ei gentem Judaicam, viam ei aperuit, et sic ille malitiam exercuit, quam prius intus clausam habuit. Alii vero referunt ad viae clausionem, quia Deus omnes alias vias, ne exire liceat, clausit, ut non habeat eliam per quam exeat. Hinc dicitur aliquem praecipitare in peccatum, quia non claudit hanc viam per quam exit, sicut caeteras per quas non egreditur. Unde constat quod Deus non est causa quare per hanc prodeat, sed ipse qui exit; sed cur non per aliam egrediatur Deus causa est, et cur etiam potius per istam, quam per aliam, ex utroque est; cur deterius non peccet, Deus auctor est; cur vero tantum, et non minus, ex ipso est. Veluti, si quis esset in turre, volens seipsum per fenestram praecipitare, et aliquis alius omnes fenenestras clauderet praeter unam, et ille per illam praecipitaret se. Ecce quod non per aliam: ille, qui claudit caeteras, causa est, quod per istam, non ille, qui claudit; sed ipse, qui praecipitavit se. Quod autem potius per istam, quam per aliam, ex utroque est. Sunt etiam qui ad occasionem eas referunt, veluti Domino intrante Hierusalem tota civitas commota est, et malitia prius concepta, accepta occasione, excitata est ad invidiam; et sic ad persequendum. Itaque vel ad permissionem, vel ad subtractionem gratiae, vel ad viae apertionem, vel viae non clausionem refertur, secundum quosdam quod dicitur: Tradidit illos in desideria cordis, et in passiones ignominiae, etc. (Rom. I.) Nos autem magis dicimus universa, quam ad unum aliquod singulorum, etsi non omnia ubique concurrant; semper tamen tria, scilicet permissio, et gratiae subtractio, et viae non clausio concurrunt; viae vero apertio, et occasio non in omnibus reperiuntur.