|
Quaeritur iterum quid mali inferat reprobis, tradi in reprobum sensum,
cum non sint poenituri. Qui enim excaecantur, ut ponant lucem in
tenebras, et tenebras in lucem, videntur minus peccare per talem
excaecationem, cum nihil faciunt contra conscientiam; unde quod majus
est peccatum in se, minus est ei, a quo fit, cum minus fiat contra
conscientiam. Itaque cum isti minus contra conscientiam peccent propter
sensum reprobum, videtur eis prodesse sic excaecari. Solutio. Talis
necessitas ignorantiae non habet excusationem, quia provenit ex perversa
voluntate.
|
|