QUAESTIO IV.

Quomodo hic dicatur, totum Deus, et totum homo, cum illae duae naturae non sunt partes illius personae. Solutio. Propter similitudinem hoc dictum est, quia duae naturae sic sunt unitae in Christo, ut partes in toto, sed differenter. Non enim sicut totum habet esse ex conjunctione partium, sic persona Christi ex unione humanitatis et divinitatis habet esse, nil enim novum habet esse utraque natura. Quod autem naturae illae non sint partes personae, inde constat, quod altera illarum praedicatur de persona, ut cum dicitur: Christus est divina natura. Item nomina naturarum de se praedicantur, ut cum dicitur: Deus est homo et homo est Deus: quod non contingit in toto integrali et ejus partibus.