|
Quomodo defendi possit, quin Deus crudeliter agat damnando istum, qui
omni sibi subtracta gratia relictus sibi non potest non peccare: si enim
non vitat, quod vitare non potest, quae culpa est illi? vel si ideo
damnatur, videtur quod injuste agatur cum illo. Solutio. Ista
impossibilitas est inexcusabilis, quae ex culpa et vitio propriae
voluntatis processit; quia prius se praecipitavit, licet modo nolens
peccet; Deus tamen ipsum juste pro peccatis damnat. Justum est enim ut
qui in sordibus est, sordescat adhuc (Apoc. XXII).
|
|