QUAESTIO LII.

Secundum duritiam, est impoenitens, etc. Quaeritur quid sit poenitere. Solutio. Poenitentia est compunctio mentis de praeteritis, et propositum de futuro, vel dolor, quia fecit propositum quod amplius non est facturus. Quid est enim aliud poenitere vere, quam commissa deflere, et amplius deflenda ex proposito non committere? Dicitur etiam poenitentia satisfactio pro peccatis. Unde sacerdos dicitur poenitentiam injungere. Item poenitentia alia sera, alia infructuosa. Infructuosa, quae non prodest: ut illa Judae, et insensatorum dicentium. Nos insensati etc. (Sap. V.), Sera, quae tarde fieri solet cum tempus non sit. Dicitur itaque: Vere poenitens est, qui corde conteritur, et ore confitetur, et condignam exhibet satisfactionem.