|
Cum dicitur in die irae, etc. Quaeritur de die judicii, quare dies irae
dicatur potius quam misericordiae; sicut enim mali audituri sunt: Ite in
ignem aeternum, ita boni audituri sunt: Venite, benedicti Patris mei,
etc. (Matth. XXV.) Solutio. In eo quod dies irae dicitur, consulitur
nobis, ut diem illum semper timeamus, et timendo aeternum incendium
caveamus. Nota quod dies dicitur non pro tempore, sed pro
manifestatione. Item notandum quod omnes ad judicium venient tam boni
quam mali. Bonorum, alii ut judicent scilicet valde boni; alii ut
judicentur, ut minus boni. Item malorum, alii jam judicati sunt, quorum
damnatio jam certa est; alii adhuc judicandi, quorum damnatio incerta
est.
|
|