QUAESTIO LIV.

Quomodo intelligendum sit de sanctis quod judicabunt malos. Ad quod quidam respondent quod hoc nihil aliud est, nisi quod excellentia gloriae eorum apparebit quanta poena sint digni qui eos sunt persecuti, vel non imitati. Vel ideo dicti judices sunt, quia in ipso judicio manifestabuntur eis rationes aeternae, secundum quas fiet judicium, et singulorum merita, de quibus fiet judicium. Juxta illud Danielis: Sedit judicium et aperti sunt libri (Dan. VII), scilicet rationum et meritorum: illi ergo quorum poena, vel gloria non adeo patet, judicandi sunt in die judicii.