|
Quaeritur iterum circa illud secundum cor impoenitens de peccato in
Spiritum sanctum, quid sit, et quare dicatur irremissibile. An quia non
potest dimitti; an ideo quia nunquam dimittetur, cum tamen possit; an
quia vix, et raro, et difficile dimittatur. Solutio. Dicunt quidam quod
peccatum in Spiritum sanctum est ex invidia divinae derogare bonitati:
cujus peccati tanta est labes, quod qui sic peccant nunquam possint
poenitentiae humilitatem subire. Alii dicunt quod desperatio vel
impoenitentia dicitur peccatum in Spiritum sanctum. Alii quod facibus
invidiae seminare discordias inter fratres. Illis autem qui dicunt hoc
peccatum posse dimitti, sic objicitur: Si hoc est possibile, quod talis
culpa dimittatur, hoc proposito nullum sequitur impossibile; sed veritas
dicit quod hoc peccatum non dimittitur neque in hoc saeculo neque in
futuro (Matth. XIV); sed si dimitteretur, falsum esset ipsum non
dimitti: quod est impossibile, quia Veritas mentiri non potest. De hoc
peccato nullus certus est: hoc tamen scitur, quod si quis peccaverit,
nunquam consequetur veniam.
|
|