|
Quomodo unicuique secundum opera sua reddat, cum hujus opera sint bona,
et mala intentio. et illius mala opera, et bona intentio, cum ex affectu
imponatur nomen operi, nunquid pro bonis operibus damnabitur, quia mala
est intentio, vel pro malis salvabitur, quia bona est intentio? Solutio.
Non sufficit intentio in omnibus ad hoc ut bona dicantur opera, sed
semper exigitur ut bona sint ei a quo fiunt: si enim bona sint opera in
se, et mala intentio, punitur pro mala intentione, non pro bonis
operibus; nec remunerabitur pro eis, quia inutilia ei facta sunt per
malam intentionem. Ad hoc vero, ut mala sint ei opera, non exigitur mala
intentio; potest enim bona et mala esse intentio, operibus malis
existentibus: qualiscunque fuerit intentio ex quo mala sunt opera, nocet
ei qui fecit ea: in his autem quae sunt indifferentia, id est, quantum
in se nec bona nec mala, judicium debet referri secundum intentionem.
|
|