|
Quomodo secundum opera propria reddatur unicuique, cum iste bona per
totam vitam operatur, et in fine cadit, et alter mala per totam vitam
operatur, et in fine surgit, per poenitentiam; nonne qui bona operatus
est damnabitur, et qui mala salvabitur? quomodo ergo secundum opera?
Solutio. Opera cujuslibet dicuntur, cum quibus exit ab hac vita, quibus
solis retribuet Deus; ea vero bona quae egit qui in fine cecidit
mortificantur, et fiunt non sua per superveniens malum. Ita illius qui
male vixit, et in fine per poenitentiam surrexit, per bona
supervenientia mala quae fecit fiunt non sua; vel etiam judicium fit
respectu operum, ut puniatur minus, quia bona fecit, vel minorem habebit
gloriam, quia peccavit.
|
|