QUAESTIO LVIII.

Quaeritur item quomodo secundum opera, cum iste habeat voluntatem male operandi, nec facultatem perficiendi; alter voluntatem bene operandi, nec facultatem implendi. Solutio. Opera eorum dicuntur ex quo sunt in eorum voluntatibus, nec in eis remanet quin fiant. Unde Dominus in Evangelio: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est in corde suo (Matth. V); nec tamen dicimus quod tantum puniatur modo quantum puniretur pro operibus ipsis impletis, sed sicut pro operibus, etsi non tantum pro sola voluntate puniretur.