|
Item cum boni plus quam meruerint sint accepturi, et mali minus quam
possint secundum justitiam, puniantur, quomodo secundum opera? Solutio.
Non est comparatio inter meritum et praemium, sed est sensus: qui plus
meruit, plus accipiet, et qui minus, accipiet minus, secundum qualitatem
et quantitatem: meritum enim unius et praemium modo est aequale et
dissimile, modo est simile et inaequale cum merito et praemio alterius,
ut duo martyres, vel duo confessores, qui ejusdem et aequalis meriti et
praemii sunt, aequales et similes sunt in justitia et gloria; si autem
unus martyr et unus confessor aequales sunt, dissimiles tamen sunt
secundum qualitatem, quia iste martyr et ille confessor, etc.
|
|